- AELIA et Helia
- AELIA et Heliaduae gentes Romanae, quae cum a plurimis confundantur, factum, ut in libris citimae vetustatis, ubi de Adriano Imperatore sermo, Helius, non Aelius, seribatur. Sic Helius Verus, Helius Spartianus, Helius Lampridius, in iisdem semper. Cum de nomine e. g. Adriani vel ideo ambigi non possit, quod Aeliam urbem et alia multa eiusdem appellationis loca, ab eo, constet esle denominata. Mirum vero, quod Graecorum vetustissimi Critici de hoc nomine observant: quia Hadrianus dicebatur Aelius, propteres et ceteros Augustos Aelios, et Augustas Aelias appellari. Orion: Αἴλιος ὁ Α᾿δριανὸς βαϚιλὲυς ἐκαλεῖτο. ὅθεν Αἴλιοι χρηματίζουσι ἐκ τούτου καὶ Αἴλια; αἱ βασιλίδες, Aelius Adrianus vocabatur; unde ab ipso Imperatores Aelii et Imperatrices Aeliae audiunt. Quod ut vere de Imperatoribus sui temporis dixerit Orion; qui iuvenis sub Hadriano (cui et panegyricum scripserat) proximos tantum Augustos vidit, quos scimus Hadriani nomen assumpsisse: at de uxoribus Imperatorum excusari vix potest. Cum neque Sabina Hadrini neque Lucilla Aelii Veri, neque Faustina Antonini Pii, aut altera Faustina Marci, Aeliae reperiantur nominatae, neque in scriptis historiis, neque in sculptis lapidibus aut nummis. Casaubon. ad Spartian. in Hadriano. c. 1. Vide quoque in voce Aelius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.